Ubi caritas
Eucharystyczne
Łacińskie
UBI CARITAS et amor, Deus ibi est.
V. Congregavit nos in unum Christi amor. * Exsultemus, et in ipso iucundemur. * Timeamus, et amemus Deum vivum. * Et ex corde diligamus nos sincero.
Ant. Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
V. Simul ergo cum in unum congregamur: * Ne nos mente dividamur caveamus. * Cessent iurgia maligna, cessent lites. * Et in medio nostri sit Christus Deus.
Ant. Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
V. Simul quoque cum beatis videamus. * Glorianter vultum tuum, Christe Deus: * Gaudium, quod est immensum, atque probum. Saecula per infinita saeculorum. Amen.